monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 14
'Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.' In Hebraico, 'Myrrha et stacte et casia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis, quibus laetificaverunt te filiae regum in honore tuo.' Praefatio ipsa te docuit, idcirco me hunc Psalmum explanare voluisse, quia ad virginem scribens, pro liliis et floribus titulum reperi. Itaque consequenter et istos versiculos ad te referam, cui volumen hoc scribitur. Mortificasti membra tua super terram, et quotidie Christo offers myrrham. Christi bonus odor es, et propterea stacten, id est, stillam vel guttam exhibes Domino. Narrant et hi qui aromatum novere virtutes, stacten florem esse myrrhae. Quod autem sequitur casia, est ipsa quae ab aliis σύριγξ id est, fistula nuncupatur, vocalis in laudes Dei, et omnes pituitas et rheumata voluptatum suo calore excoquens. Ubi in nostris codicibus scriptum est, gutta, vel stacte, in Hebraico MALOTH legitur. Unde et Nicodemus centum libras myrrhae et aloes ad sepeliendum Dominum praeparavit. Et sponsus loquitur ad sponsam: Myrrha et aloe cum omnibus unguentis primis . Et illa respondet: Manus meae distillaverunt myrrham; digiti mei myrrha pleni . Proiice et tu mortis opera. Christo in baptismate consepulta, et huic mundo mortua esto, et nihil aliud nisi de coelestibus cogitans, loquere ad sponsum tuum: Manus meae stillaverunt myrrham; digiti mei myrrha pleni. Legimus et unguentum sacerdotale, cuius et David meminit: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius . In quo cum caeteris aromatibus miscetur et stacte. Offerunt et Magi myrrham. Et in praesenti loco, initium vestimentorum Christi est suscipere mortem illius, et in sua carne monstrare. Haec indumenta para sponso tuo: his a te vestibus comptus incedat. Cumque ei huiuscemodi texueris vestimenta, efficieris ipsa templum Dei, et laetificabis eum de domibus eburneis, sive ut melius in Hebraico scribitur, de templo dentium; et laudes Domino canes, totaque saeculo mortua, Angelorum imitaberis choros. Ebur enim et dentes, insigne esse mortis et vocis ipsa nominum natura testatur. Et consequenter adiunctum est: Ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Rex regum et Dominus dominantium sponsus tuus est. Reges isti qui sub tanto rege sunt reguli, patres tui sunt, qui te Evangelica genuere doctrina. Horum tu filia, honorificas in omnibus vestimentis et odoribus bonis et templo eburneo eum, cui supra dictum est: Effusa est gratia in labiis tuis; Et: Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime; Et, Sagittae tuae acutae; Et, Thronus tuus Deus in saeculum saeculi. Pro eo quod nos transtulimus domibus eburneis, quia in Graeco scriptum est ἀπὸ βαρέων ἐλεφαντίνων quidam Latinorum ob verbi ambiguitatem, a gravibus interpretati sunt, cum βάρις verbum sit ἐπιχώριον Palaestinae: et usque hodie domus ex omni parte conclusae, et in modum aedificatae turrium ac moenium publicorum, βάρεις appellentur.